POSTS FROM BONIFACE'S RIDDLES
Jump to riddle:
0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20

Incipiunt aenigmata Bonifatii Episcopi quae misit sorori suae
Aurea nam decem transmisi poma sorori,
Quae in ligno vitae crescebant floribus almis,
Illius sacris pendebant dulcia ramis,
Cum lignum vitae pendebat in arbore mortis.
5  Cum quibus et ludens comprendas gaudia vitae,
Et tibi venturae conplearis dulcedine vitae,
Manducans multo inspireris nectaris …
Click to show riddle solution?

Solution: N/A
Cernere quis poterit, numero aut quis calculus aequat,
Splendida quae stolidis praestavi munera saeclis,
A qua praesentis moderantur dogmata vitae,
Atque futura novi praestantur praemia regni?
5  Ritibus atque meis conplentur iussa superna,
Talibus humanum semper miserebor in aevum.
Iuvavi mortale genus virtutibus almis,
Imperiis domino superis famularier alto,
Tetrica mundani …
Click to show riddle solution?

Solution: Charity
Fecunda et fortis vernans virtutibus altis,
Ipsius altithroni ductrix et nuntia dicor,
Dum Christi populo per mundum labara porto,
Et virtute mea viventes legibus aequis
5  Sacrantur Christo et demuntur crimina prisca.
Clamor cuncta dei cernentis praevia legis
Accola sum terris, sed caeli gaudia plures
Transmitto inlustres superis et sedibus aptos. …
Click to show riddle solution?

Solution: Faith

Sancta comes faustos omnes comitata perhortor
Perpetuam meritis caelo comprendere vitam.
Et sine me scandit nullus per culmina caeli,
Sed tristem ac miseram post illinc facta secernunt:
5  Fortunata nimis, si non mentita fuissem,
Aurea promittens starent ut ludicra mundi.
Terrigenas iugiter duco ad caelestia regna,
Viribus ut freti tradant ad …

Click to show riddle solution?

Solution: Hope
Igneus en genitor fertur mihi Iuppiter esse,
Vocibus et virgo stolidorum famine dicor,
Sed scelus ob varium terras liquisse nefandas.
Terrigenis raro facies mea cernitur usquam,
5  Inclita caelorum fuerim cum filia regis,
Talibus ut genitor moderans cum legibus orbem,
In gremio gaudens et fingens oscula patris.
Aurea gens hominum semper …
Click to show riddle solution?

Solution: Justice
Vincere me nulli possunt, sed perdere multi.
Est tamen et mirum, Christi quod sedibus adsto
Regnans et gaudens superis cum civibus una
Incola, sed quaerens germanam rura peragro,
5  Terras quam plures fantur liquisse nefandas,
Amplius in sceptris mundi iam degere nolo
Sanctam merendo tristis non nacta sororem,
Antiquus vates cecinit …
Click to show riddle solution?

Solution: Truth
Moribus en geminae variis et iure sorores
Instamus domini cunctis in callibus una.
Sed soror in tenebras mortales mergeret atras,
Et poenas Herebi lustrent per devia Ditis,
5  Regmina si saecli tenuisset sola per orbem.
Illius adversas vires infrangere nitor,
Clamans atque “soror,” dicens, “charissima, parce.”
O genus est superum felix, …
Click to show riddle solution?

Solution: Mercy
Per me probantur veri falsique prophetae,
Atque mali expulsi sanctorum a limite longe.
Tempora non perdunt pro me pia facta peracta.
In proprium meritum pressuras verto reorum,
5  Et miro exemplo scaevorum dira piacla
Nisibus eximiis commuto in premia sancta.
Tetrica multorum per me compescitur ira,
Igneus atque furor rixae cum …
Click to show riddle solution?

Solution: Patience
Pacificum passim fieret mortalibus aevum,
Aeternum imperium regerem si sola per orbem.
Xristicolis quondam a caeli sum carmine missa,
Vera dei soboles ortu dum saecla beavit.
5  En regnatoris saeclorum nomine ditor,
Regno inter Christi semper vernacula vernas,
Et terras iustorum habitans regina vocabor,
Caelicolaeque tenent iugiter me in culmine caeli, …
Click to show riddle solution?

Solution: Peace

Hic inter numeror sacras vix sola sorores,
Vestibus in spretis specie quia nigrior exsto.
Multi me spernunt, cunctis dispectior en sum,
In terris nusquam similatur vilior ulla,
5  Libertatis opem dominus sed dabit in aethra:
Ima solo quantum, tantum dio proxima caelo.
Terras indutus me Christus sanguine salvat;
Ardua caelorum conscendet …

Click to show riddle solution?

Solution: Humility

Vitae perpetuae vernans cum floribus almis,
Inclita cum sanctis virtutum gesto coronam,
Regis saeclorum matrem comitata Mariam,
Gaudens quae genuit proprium paritura parentem,
5  Impia qui proprio salvavit sanguine saecla.
Nuncupor angelicis et sum germana ministris,
Ignea conculcans spernendo ludicra luxus.
Tollitur in caelum rumor meus ante tribunal,
Almae martyrii dum …

Click to show riddle solution?

Solution: Virginity
Agmine post iuncto multis cum milibus una
Carmen selectum dicemus famine miro,
Cetera quod numquam modulatur turma piorum,
Aetherium dulci laudantes carmine regem,
Qui proprio nostram mundavit sanguine vitam,
Cui meritas grates sanctas sine fine canemus.
Click to show riddle solution?

Solution: N/A
Cernebam tetrum lustrans per saecula monstrum
Visibus horrendum, nec dictu effabile quodam,
Pignora purpureo maculat quod sanguine terrae.
In varia caedes mortalia pectora cogens,
5  Dira fremens saevo passim cum murmure Martis
Ignea inferni animabus Tartara complet.
Terrigenasque tamen demulcet mente dolosa,
Auri materiem et fulvo splendore metalla
Sumant ut pretium, …
Click to show riddle solution?

Solution: Avarice
Serpens angelicus genuit me in culmine caeli,
Viperea spirans et crimina noxia cordi;
Pellexi et populi insidiando milia multa,
E superis regnis trudens in Tartara nigra.
5  Regina et mater peccati et praevia dicor,
Bella movens animis, caste qui vivere malunt;
Irasque insidiasque et mille crimina trado,
Altera in terris non …
Click to show riddle solution?

Solution: Pride
Clara fui quondam, Sodomae dum farra manebant,
Regmina foeda tenens, donec pius ultor ab alto
Ardentes flammas multans et sulphura misit.
Praevia sum luxus petulantis foetore carnis,
5  Viribus aequalis bibulae perfecta soroti.
Lurida nam dudum frangebam moenia sancta,
Aurea dum Solymae famosae templa ruebant;
Grandia nam populus mordax quondam idola …
Click to show riddle solution?

Solution: Overindulgence (of the gullet)
Ex bibulis semper dinoscor condita buccis;
Blandius inliciens stultis sum cara virago.
Rixas irarum iugiter conturbo feroces,
Ignavos oculos et linguam famine trico,
5  Et pedibus tardos somnos et somnia dira
Toto infirmato mollescens corpore trado.
Aurea faustorum fugiet sapientia longe,
Stultorum passim persultant gaudia mecum:
Dulcem semper amat me sic …
Click to show riddle solution?

Solution: Drunkenness
Limpida sum, fateor, saeva sed fraude maligna,
Usibus humanis dulcis ceu nectaris haustus.
Xristicolas passim perdens per tetra venena,
Omnia pertemptabo ardendo viscera febre.
5  Ruricolam rarum quemquam sine vulnere linquo;
Ignibus internis animas ad Tartara duco,
Aurea luciferi ut non tranent culmina caeli.
Ars mea escarum et vini nutrimine crescit. …
Click to show riddle solution?

Solution: Luxury
Impia gignendo sum filia daemonis atri;
Non sum satoris superi moderamine creata,
Viribus atque meis mors introivit in orbem,
In paradisi ortos quondam dum vipera repsit.
5  Dum fratum aspiciam sanctorum facta tabesco;
Infelix fatum tanta me fraude fefellit,
Ac bona sic propria frendendo perdo dolose.
Atque ego virtutum vastatrix impia …
Click to show riddle solution?

Solution: Envy
Iam dudum nutrix errorum et stulta vocabar:
Germine nempe meo concrescunt pignora saeclis
Noxia peccati late per limina mundi,
Ob quod semper amavit me Germanica tellus,
5  Rustica gens hominum Sclaforum et Scythia dura.
Adsum si gnato, genitor non gaudet in illo.
Non caelum terramve, maris non aequora salsa
Tranantem solem …
Click to show riddle solution?

Solution: Ignorance

Versicolor varie migrans per saecula lustro,
Auribus atque oculis serviens per devia duco.
Non una specie, varia sed imagine ludo,
Auri flaventis passim argentique micantis
5  gemmiferas species, ut ament, mortalibus apto,
Luciflua ut perdant venturae praemia vitae.
Omnigeno iugiter mortales agmine vasto:
Rurigenas animas perdens per vulnera sterno,
Incautis semper …

Click to show riddle solution?

Solution: Vainglory
Non est in terris me virgo stultior ulla,
Existens cunctis neglectu audacior una.
Grates dedignor domino persolvere dignas,
Limpida quoque modo perlustrent lumina terras,
5  Et caeli speciem depingent sidera pulchram,
Gentis humanae aut dominus quis conditor esset,
Ex qua re varias voluisset fingere formas.
Non ignara mali, recti sum nescia …
Click to show riddle solution?

Solution: Negligence
Ignea sum fervens, turbo precordia bellis,
Rixarum iactans iugiter per corda venenum,
Antiquos sceve lacerando dissipo amicos.
Caraam iustitiamque dei mox disseco demens.
5  Viribus atque meis valeo depellere sensus,
Nesciat ut ratum mens vano errore decepta.
Dextera namque mea tradet fera corpora loeto,
Inscia baccatur quando vertigine caeca.
Ardentes agito …
Click to show riddle solution?

Solution: Anger