Conditor, aeternis fulcit qui saecla columnis,
Rector regnorum, frenans et fulmina lege,
Pendula dum patuli vertuntur culmina caeli,
Me varium fecit, primo dum conderet orbem.
5 Pervigil excubiis: numquam dormire iuvabit,
Sed tamen extemplo clauduntur lumina somno;
Nam Deus ut propria mundum dicione gubernat,
Sic ego complector sub caeli cardine cuncta.
Segnior est nullus, quoniam me larbula terret,
10 Setigero rursus constans audacior apro;
Nullus me superat cupiens vexilla triumphi
Ni Deus, aethrali summus qui regnat in arce.
Prorsus odorato ture flagrantior halans
Olfactum ambrosiae, necnon crescentia glebae
15 Lilia purpureis possum conexa rosetis
Vincere spirantis nardi dulcedine plena;
Nunc olida caeni squalentis sorde putresco.
Omnia, quaeque polo sunt subter et axe reguntur,
Dum pater arcitenens concessit, jure guberno;
20 Grossas et graciles rerum comprenso figuras.
Altior, en, caelo rimor secreta Tonantis
Et tamen inferior terris tetra Tartara cerno;
Nam senior mundo praecessi tempora prisca,
Ecce, tamen matris horno generabar ab alvo
25 Pulchrior auratis, dum fulget fibula, bullis,
Horridior ramnis et spretis vilior algis.
Latior, en, patulis terrarum finibus exto
Et tamen in media concludor parte pugilli,
Frigidior brumis necnon candente pruina,
30 Cum sim Vulcani flammis torrentibus ardens,
Dulcior in palato quam lenti nectaris haustus
Dirior et rursus quam glauca absinthia campi.
Mando dapes mordax lurconum more Ciclopum,
Cum possim iugiter sine victu vivere felix.
35 Plus pernix aquilis, Zephiri velocior alis,
Necnon accipitre properantior, et tamen horrens
Lumbricus et limax et tarda testudo palustris
Atque, fimi soboles sordentis, cantarus ater
Me dicto citius vincunt certamine cursus.
40 Sum gravior plumbo: scopulorum pondera vergo;
Sum levior pluma, cedit cui tippula limphae;
Nam silici, densas quae fudit viscere flammas,
Durior aut ferro, tostis sed mollior extis.
Cincinnos capitis nam gesto cacumine nullos,
45 Ornent qui frontem pompis et tempora setis,
Cum mihi caesaries volitent de vertice crispae,
Plus calamistratis se comunt quae calamistro.
Pinguior, en, multo scrofarum axungia glesco,
Glandiferis iterum referunt dum corpora fagis
50 Atque saginata laetantur carne subulci;
Sed me dira famis macie torquebit egenam,
Pallida dum iugiter dapibus spoliabor opimis.
Limpida sum, fateor, Titanis clarior orbe,
Candidior nivibus, dum ningit vellera nimbus,
55 Carceris et multo tenebris obscurior atris
Atque latebrosis, ambit quas Tartarus, umbris.
Ut globus astrorum plasmor teres atque rotunda
Sperula seu pilae necnon et forma cristalli;
Et versa vice protendor ceu Serica pensa
60 In gracilem porrecta panum seu stamina pepli.
Senis, ecce, plagis, latus qua panditur orbis,
Ulterior multo tendor, mirabile fatu;
Infra me suprave nihil per saecula constat
Ni rerum genitor mundum sermone coercens.
65 Grandior in glaucis ballena fluctibus atra
Et minor exiguo, sulcat qui corpora, verme
Aut modico, Phoebi radiis qui vibrat, atomo;
Centenis pedibus gradior per gramina ruris
Et penitus numquam per terram pergo pedester.
70 Sic mea prudentes superat sapientia sofos,
Nec tamen in biblis docuit me littera dives
Aut umquam quivi, quid constet sillaba, nosse.
Siccior aestivo torrentis caumate solis,
Rore madens iterum plus uda flumine fontis;
75 Salsior et multo tumidi quam marmora ponti
Et gelidis terrae limphis insulsior erro,
Multiplici specie cunctorum compta colorum,
Ex quibus ornatur praesentis machina mundi,
Lurida cum toto nunc sim fraudata colore.
80 Auscultate mei credentes famina verbi,
Pandere quae poterit gnarus vix ore magister
Et tamen infitians non retur frivola lector!
Sciscitor inflatos, fungar quo nomine, sofos.
EXPLICIUNT ENIGMATA.